I – Carta venditionis unius livelli.

[1275] ind. III, […] 15, Belluno.

Nicolò Pergola fu Macello da Belluno riceve da Azzone Corte figlio di Bono da Belluno per prezzo di lire venete di denari piccoli centosessantotto il diritto a percepire annualmente otto e mezzo staia bellunesi in cereali, equivalenti a quaranta soldi di lire veneziane di piccoli, dal fabbro Soga, affittuario di un mulino di proprietà dello stesso Nicolò, posto lungo il torrente Ardo sotto la città di Belluno.

[…..] indictione tercia, die quintodecimo intrante […..] condam domini Mibertini de civitatis Belluni; presentibus  […..] […one], Bono notario de Rudo, Costegano de Maxe[…] [Ni]cholaus fìllius condam domini Nigelli de Pergula de civi[tatis] [Bellun]i precio et foro centum et sexaginta octo librarum  [quas] ab Açone fillio condam Boni de Curia predicte civitatis Belluni fu […] [conf]essus fuit de quibus denariis vocaverit se bene solutum et expedi[tum] [raci]onem sibi factam fore et ecceptioni non numerate pecunie et spei [exce]ptioni deceptionis citra vel ultra dimidiam iusti precii cercioraties  [ex]ceptioni doli, mali et in factum et omni iuri legum ac decreti [et omni rationi] qua contravenire posset, pacto renuncie, fecit datam vendicionem [et tradici]onem et investituram eidem Açoni de uno livello seu iure livellationis  [reci]piendi livellum duorum sextarium1 furmenti ad mensuram Belluni et trium sextarium […]nde de mildura et trium sextarium et dimidia surgi et XL soldorum denariorum […rum] a mexure et racionis mildure secundum quod continetur in carta locacionis facte [Bonbario] notario ut ibi dicebatur quem livellum idem Nicholaus habere et percipere consuetuum habebat a Soga fabro, occasione unius molendini iacentis sub civitatis Belluni supra fluminen  [Ardum] […] molendinum Colomanni mulinarii et molendinum Canonicorum Belluni, quod regitur per Geor[gium] mulinarium, quod molendinum idem Nicholaus locaverat ad livellum annuatim respon[dendum] eidem Soge [secundum] quod continetur m cartula locacionis per Bonbarium notarium facta, ut ibi  [scribatur] et omne ius suum omnesque suas raciones et actiones reales eta personales utilles et [… dirrectas] quod et quas ipse Nicholaus habebat vel habere poterat aud posset in predicto  [livello] reccipiendo et exigendo seu in predicto molendino locato, si dictus livellus non  [reci]peretur annuatim secundum formam locationis eidem Soge facte ipse Nicholaus dedit  […]ssit, tradidit, transtullit atque mandavit pro eodem precio supradicto et taliter fecit datam, vendi[ti]onem, cessionem, et tradicionem eidem Aconi de iam dicto livello et rebus superius nominatis [pre]dictus Aço et sui heredes utriusque sexus et illi quibus dederint dictum livellum possint […..] livellum annuatim petere, exigere et experire ab ipso Soga et eius heredibus et […..] habeant, teneant ac possideant vel quasi possideant supradictum livellum [supra] livellatus, cum introitu, exitu, accessu, ingressu, finibus et terminis et cum [suis] adiacenciis, iuribus, actionibus realibus et personalibus, utillibus et dirrec[tiis] <superioribus> et inferioribus sibi et ad predictum livellum et ius livelli seu ad rem […] iure livellus non solveretur annuatim, secundum formam predicte locationis eidem […] facte in integrum pertinentibus seu adiacentibus, a cello usque ad habissum et ut pos […] om[nia] agere et experiri contra predictum Sogam et alios quoslibet possessores predicti molendini [livel]lati si dictus livellus non solveretur annuatim secudum pactum et formam [predicte] locacionis scripte per Bonbarium notarium et ipsum Sogam et quoslibet allios possessores [predicte] rei locate convenire et placitare et omnia et singula facere et exercere tam l in exactionem livelli quam ad experiendum rem locatam, si livellus non solveretur annuattim eidem Açoni secundum formam predicte locacionis a possessoribus eiusdem [mol]endini locati; quem ad modum predictus Nicholaus venditor facere poterat […] posset constituens ipsum procuratorem ut in suam rem propriam et ut possit [predictum] livellum et iura predicta vendere, dare, donare, allienare, obnoxi[are] allii pignore obligare et pro anima et corpore iudicare et ex inde omnem suam  voluntatem facere sine predicti venditores et suorum heredum vel alterius persone central dictione absque impedimento vel ulla inquisicione; et ita iussit predictum Açonem […] in t[enutam] et possesionem vel quasi possesionem de dicto livello et iuribus [quam sua] auctoritate constituens se esse possesorem et pro eo possidere donec ipse ilntraverit in tenutam et possesionem vel quasi possesionem, si vero predictus livella[rius] livelli et omnia iura supradicta plus dicto precio nunc vallerent aud pro tempore quod ultra dictum precium valleret aud pro […] [va]lluerit taliter quod hec donacio et remisio non possit […] eidem Açoni inter vivos remisit et donavit et donacionem [irrevocalbiliter inter vivos] fecit de toto eo revocari ulla in[gr]atitudine vel offensa et quod non possit dicere quod hec donacio sit remensa p[artes] non sit legiptime actis infirmata. Ad hec promisit predictus Nicholaus vendiltor per se et suos heredes dicto Açoni emptori pro se et suis heredibus stipulanti [in] pena dupli suprascripti precii V solidos minus et restauracionis talis vendicionis et [precium] secundum quod pro tempore meliorate fuerint aud valluerint sub extimacione bonorum hominum in conscimilli loco semper in racione varentare et deffendere et disbrigare predictum livellum et iura supradicta particulariter et in totum ab omni [homine], parte, colegio et universitate atque undique auctoriçare solempni stipulacione premissa et inducere ipsum Açonem in nudam et vacuam possesionem vel quasi possesio[onem] quod si facere nolluerit vel nequiverit aud alliquo ingenio se subtraxerit  penam solvent, et restauracionem, ut superius legitur, prestabunt, pena quoque soluta vel  non soluta, predicta sint firma et rata, data ex nunc ellectione dicto emptori ut  […] in eius arbitrio utrum vellit se tenere ad penam dupli dicti precii velb ad penam […..] […oris] dictorum rerum dicens et asserens predictus Nicholaus venditor supra [dictum livel]lum seu ius livelli nemini esse datum, venditum, allienatum nec ping[…] particulariter nec in totum nisi ipsi soli Açoni et si alliter reperiretur […] […]quietare et expedire promisit; si vero dictus Aço alliquas expensas [feceret] seu in alliquod dampnum devenerit in sui tucione, si placitum inde orri[tur] sive in curia sive extra curiam, sive obtineat sive subcumbat in questione, [omnes] ei resarcire promisit creditis, dampno et expensis solo verbo ipsius Açonis emptoris sine sacramento vel allia probacione; unde pro omnibus supradictis attendendis et observandis et ecciam pro dampno et expensis refficiendis obligavit predictus Nicholaus venditor eidem Açoni, ypotechario iure, omnia sua bona mobillia et immobillia, pressencia et futura et macxime supellectillia et omnia que de generali obligatione acciperiuntur; et constituit se pro eo possidere usque ad finem [varentacionis]. Actum est hoc.

(S.T.) *E*go Pandolfiinus de Saraceno sacri pallaci notarius interfui et rogatus  scripsi.

  1. sextarius, ‘staio, vecchia misura di grani, di diverso valore secondo i luoghi’, in DANIELA PICCINI, Lessico latino medievale in Friuli, Udine, Società Filologica Friulana, 2006, pp. 453-454. PIETRO SELLA, Glossario latino italiano Stato della Chiesa – Veneto – Abruzzi, Città del Vaticano, Biblioteca apostolica vaticana, MDCCCXLI; PIER SILVERIO LEICHT, Storia del diritto italiano. Il diritto privato. Parte prima. Diritto delle persone e di famiglia. Lezioni, Milano, Giuffre, 1960; IDEM, Parte seconda. Diritti reali e di successione. Lezioni, Milano, Giuffre, 1960; IDEM, Parte terza. Le obbligazioni, Milano, Giuffre, 1948; GIGI CORAZZOL, Fitti e livelli a grano: un aspetto del credito rurale nel Veneto del ‘500, Angeli, Milano 1979.

a. Segue per depennato.
b. Vel in sopralinea, della medesima mano dell’estensore del testo, senza segno d’inserzione.