III – Carta denunciationis venditionis unius livelli

1275 luglio 15, Belluno.

Bono Corte di Bono da Belluno, notifica al fabbro Soga l’avvenuto acquisto da parte di suo fratello Azzone del livello in cereali che lo stesso Soga era obbligato a pagare in precedenza a Nicolò Pergola del fu Macelo per l’affitto di un mulino sull’Ardo; indi per cui d’ora in poi il livello dovrà essere pagato al nuovo acquirente Azione.

[In nomine Domini millesimo ducentessimo] septuagessimo quinto, indictione tercia, die quinto de[cimo] [mensis] iullio, in civitate Belluni, in domo Çirbini pilliparii; presentibus ipso Çirbino, […]de Rudo, Antonio fillio domini Bethi de Foro, Costeçano de Maxeglaio et aliis. Ibique Bon fillius condam Boni de Curia de dicta civitate Belluni dixit et denunciavit Soge fabro quod unum livellum duorum sextarium furmenti et trium sextarium et dimidia blave munde de mildura et trium sextarium et dimidia furgi XL [solidos denariorum et] unius a mexura quem livellum idem Soga tenebatur dare Nicho[lao] condam domini Macelli de Pergulla pro uno molendino iacente sub civitate Belluni supra flumine Ardi emerat ab eodem Nicholao et denunciavit eidem Soge quod de cetero non debeat dare predictum livellum allicui nisi ipsi Açoni et hoc dicxit et denunciavit ei pressente predicto Nicholao con senciente et volente.

(S.T.) *E*go Pandolfinus de Saraceno sacri pallacii notarius interfui et rogatus scripsi.